monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Iona, III <<<    

Caput IV SHOW APPARATUS

1 Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est: et oravit ad Dominum et dixit. LXX: Et contristatus est Ionas tristitia grandi, et confusus est: oravitque ad Dominum, et ait. Videns subintrare gentium plenitudinem, et illud impleri quod in Deuteronomio dicitur: Ipsi me irritaverunt in his, qui non sunt dii, et ego eos irritabo super gente, quae non est: super natione stulta eis ad iracundiam concitabo, desperat de salute Israelis, et magno dolore concutitur, qui erumpit in vocem, et causas moeroris exponit, et quodammodo loquitur: Ego solus electus sum de tanto numero prophetarum, qui per aliorum salutem ruinam meo populo nuntiarem. Non igitur contristatur, ut quidam putant, quod gentium multitudo salvetur; sed quod pereat Israel.
2 Unde et Dominus noster flevit super Ierusalem, et noluit tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Et Apostoli primum praedicant Israeli. Et Paulus cupit esse anathema pro fratribus suis, qui sunt Israelitae, et quorum adoptio et gloria, et Testamentum, et repromissiones, et legislatio, ex quibus patres, et ex quibus Christus est secundum carnem. Pulchre autem dolens (quod interpretatur Ionas) affligitur dolore, et tristis est anima eius usque ad mortem; quia ne periret populus Iudaeorum, quantum in se fuit, multa perpessus est.
3 Historiae quoque magis dolentis convenit nomen, significans laboriosum prophetam, et peregrinationis atque naufragii miseriis praegravatum.
4 Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors, patiens, et multae miserationis, ignoscens super malitia, et nunc, Domine, tolle quaeso animam meam a me, quia melior est mihi mors, quam vita. LXX: O Domine, nonne isti sunt sermones mei, cum adhuc essem in terra mea? propterea praeoccupavi fugere in Tharsis.
5 Scio enim quod tu misericors et miserator, patiens et multae miserationis, et agens poenitentiam super malitiis, et nunc, dominator Domine, tolle animam meam a me, quia melius est mihi mori, quam vivere. Hoc quod nos interpretati sumus, obsecro, et Septuaginta transtulerunt δὴ, in Hebraico legitur ANNA, quae mihi videtur interiectio deprecantis significare blandientis affectum.
6 Quia igitur oratio eius, dum se dicit iuste fugere voluisse, quodammodo iniustitiae arguit Dominum, querelas suas obsecrationis exordio temperat. Numquid, ait, non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Scivi te hoc esse facturum: non ignorabam misericordem, propterea severum et truculentum nuntiare nolebam: ideo fugere volui in Tharsis, vacare contemplationi rerum, et in mari istius saeculi quiete potius et otio perfrui.
7 Dimisi domum meam, reliqui haereditatem meam, egressus sum de sinu tuo, et veni. Si misericordem dicerem atque clementem et ignoscentem malitiae, nullus ageret poenitentiam: si crudelem, et tantum iudicem nuntiarem, sciebam hoc tuae non esse naturae. In hoc ergo ambiguo positus, malui fugere potius, quam aut poenitentes lenitate decipere, aut de te praedicare quod non eras.
8 Tolle igitur, Domine, animam meam: quia melior mihi est mors, quam vita. Tolle animam meam, quae tristis fuit usque ad mortem. Tolle animam meam: In manus enim tuas commendo spiritum meum, melior quippe mihi est mors, quam vita. Vivens unam Israel gentem salvare non potui: moriar, et mundus salvabitur. Historia manifesta est, et super persona prophetae sic potest intelligi, ut crebro iam diximus, quod propterea contristetur et mori velit, ne conversa multitudine gentium, in aeternum pereat Israel.
9 Et dixit Dominus: putasne bene irasceris tu? LXX: Et dixit Dominus ad Ionam: Si vehementer contristatus es tu? Verbum Hebraicum ARA LAC, et iratus es tu, et contristatus es tu, transferri potest: quod utrumque et prophetae, et Domini personae convenit, quod vel iratus sit, ne videretur apud Ninivitas fuisse mentitus, vel contristatus, intelligens Israel esse periturum.
10 Et rationabiliter non ei dicit, male iratus es, vel contristatus es, ne videretur reprehendere contristatum. Nec rursum, bene iratus es, aut contristatus: ne suae sententiae contrairet; sed interrogat ipsum, qui iratus est et contristatus, ut vel causas irae respondeat, vel moeroris: aut si ille tacuerit, verum Dei iudicium ex eius silentio comprobetur.
11 Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra orientem civitatis, et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. LXX similiter. Primus Cain fratricida, et homicida cruentum mundum germani sanguine dedicans, aedificavit civitatem, et vocavit eam ex nomine filii sui Enoch. Unde et Osee propheta dicit, Deus ego et non homo, in medio tui sanctus: et non ingrediar civitatem (Osee XI, 9). Domini enim, Psalmista dicente, sunt exitus mortis. Quamobrem et una fugitivorum civitas appellatur Ramoth, quod interpretatur visio mortis. Et recte quicumque fugitivus est, et propter peccata non meretur habitare Ierusalem, habitat in urbe mortis, et est trans fluentas Iordanis, qui descensus exprimitur.
12 Egreditur ergo columba, vel dolens, de istiusmodi civitate, et habitat contra Orientem, unde sol oritur: et est ibi in tabernaculo suo, ubi labentia quaeque tempora contemplatus, exspectat quid supradictae eveniat civitati: antequam Ninive salvaretur, et aresceret cucurbita: antequam Christi Evangelium coruscaret; et compleretur Zachariae prophetia: Ecce vir Oriens nomen eius, Ionas sub umbraculo erat.
13 Nec dum quippe veritas venerat, de qua idem evangelista et apostolus loquitur. Deus veritas est. Et eleganter additur Et fecit sibimet umbraculum ibi, iuxta Niniven. Sibimet fecit, nullus enim de Ninivitis tunc temporis habitare poterat cum propheta: et sedebat sub umbra, vel iudicis habitu, vel de sua maiestate contractus, et accinctus lumbos in fortitudine, ut non tota ad pedes, et ad nos, qui deorsum sumus, vestimenta defluerent, sed in se arctiori baltheo contraherentur. Porro quod dicit ut videret quid accideret civitati, solita consuetudine utitur Scripturarum, ut humanos Deo iungat affectus.
14 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum, laboraverat enim: et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. LXX: Et praecepit Dominus Deus cucurbitae, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbraculum super caput eius, et protegeret eum a suis malis: laetatusque est Ionas super cucurbita gaudio magno. In hoc loco quidam Cantherius de antiquissimo genere Corneliorum, sive (ut ipse iactat) de stirpe Asinii Pollionis, dudum Romae dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro cucurbita, hederam transtulerim: timuit videlicet, ne si pro cucurbitis hederae nascerentur, unde occulte et tenebrose biberet, non haberet.
15 Et revera in ipsis cucurbitis vasculorum, quas vulgo Saucomarias vocant, solent apostolorum imagines adumbrare: e quibus et ille sibi non suum nomen assumpsit. Quod si tam facile vocabula commutantur, ut pro Corneliis seditiosis tribunis, Aemilii consules appellentur, miror cur mihi non liceat hederam transferre pro cucurbita. Sed veniamus ad seria. Pro cucurbita, sive hedera in Hebraeo legimus CICEION, quae etiam lingua Syra et Punica CICEIA dicitur. Est autem genus virgulti, vel arbusculae, lata habens folia in modum pampini, et umbram densissimam, suo trunco se sustinens, quae in Palaestina creberrime nascitur, et maxime in arenosis locis: mirumque in modum, si sementem in terram ieceris, cito confota consurgit in arborem, et intra paucos dies quam herbam videras, arbusculam suspicis.
16 Unde et nos eodem tempore quo interpretabamur prophetas, voluimus idipsum Hebraeae linguae nomen exprimere, quia sermo Latinus hanc speciem arboris non habebat; sed timuimus grammaticos, ne invenirent licentiam commentandi: et vel bestias Indiae, vel montes Boeotiae, aut istius modi quaedam portenta confingerent, secutique sumus veteres translatores, qui et ipsi hederam interpretati sunt, quae Graece appellatur κισσὸς, aliud enim quod dicerent, non habebant. Discutiamus ergo historiam, et ante mysticos intellectus, solam litteram ventilemus.
17 Cucurbita et hedera huius naturae sunt, ut per terram reptent, et absque furcis vel adminiculis, quibus innituntur, altiora non appetant. Quomodo igitur, ignorante propheta, cucurbita in una nocte consurgens umbraculum praebuit, quae naturam non habet sine pergulis et calamis vel hastilibus in sublime consurgere? Ciceion autem cum in ortu subito miraculum praebuerit, et potentiam ostenderit Dei in protectione virentis umbraculi, et naturam suam secuta est.
18 Ad personam vero Domini Salvatoris, ne penitus propter φιλοκολύκηνθον, cucurbitam relinquamus, sic referri potest, ut illud commemoremus Isaiae: Relinquetur filia Sion sicut tabernaculum in vinea, et velut casula in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et dicamus quia in alio Scripturae loco cucurbitam non invenimus, quod ubi cucumis nascitur, ibi nasci soleat et cucurbita. Et Israel huic generi comparatum, quod quondam protexerit Ionam sub umbra sua conversionem gentium praestolantem, et non parvam laetitiam tribuerit ei faciens umbraculum et tabernaculum, potius quam domum, habens tectorum imaginem, domorum non habens fundamenta.
19 Porro CICEION nostra arbuscula modica, cito consurgens, et cito arescens ordine et vita comparabitur Israeli, radices parvas mittenti in terram, et conanti quidem in excelsa sustolli; sed altitudinem cedrorum Dei et abietum non aequanti. Quod mihi videntur et locustae significare, quibus vescebatur Ioannes, qui dicit sub typo Israelis: Illum oportet crescere, me autem minui : animal parvum, infirmas habens alas, de terra quidem consurgens, sed altius non valens avolare, ut plus sit quam reptile, et tamen avibus non aequetur.
20 Et paravit Dominus vermem ascensione diluculi in crastinum, et percussit hederam, et exaruit: et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti; et percussit sol super caput Ionae, et aestuabat: et petiit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. LXX: Et praecepit Deus vermi mane in crastinum, et percussit cucurbitam, et arefacta est: statimque ut ortus est sol, praecepit Dominus spiritui ardoris urenti, et percussit sol super caput Ionae, et angustiatus est, et taeduit eum animae suae, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. Antequam oriretur sol iustitiae, virens erat umbraculum, et non arebat Israel: postquam ille surrexit, et tenebrae Niniviticae eius luce discussae sunt, paratus vermis in crastinum ascensione diluculi (de quo vicesimus primus psalmus inscribitur: Pro assumptione matutina; et qui absque ullo semine de terra oritur, et dicit: Ego sum vermis et non homo percussit umbraculum, quod desertum auxilio Dei omnem virorem perdidit. Praecepitque Dominus vento calido et urenti, de quo prophetatur in Osee: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius (Osee XIII, 15). Et aestuare coepit Ionas, et iterum velle mori in baptismate cum Israele, ut in lavacro recipiat humorem, quem in negatione perdiderat.
21 Unde et Petrus arentibus loquitur Iudaeis: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Sunt qui vermem et urentem ventum, Romanos intelligant duces, qui post resurrectionem Christi, Israel penitus deleverunt.
22 Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hederam? Et dixit: bene irascor ego usque ad mortem. LXX: Et dixit Dominus Deus ad Ionam, valde contristaris tu super cucurbita? Et ait: valde contristor ego usque ad mortem. Supra Ninivitis agentibus poenitentiam et gentium urbe salvata, interrogatus idipsum propheta: Putasne bene irasceris tu? nihil respondit, sed interrogationem Dei silentio comprobavit, sciens enim clementem esse Deum, et misericordem, et patientem, et multae miserationis, et ignoscentem malitiis, super salute gentium non dolebat: hic autem postquam siccata cucurbita aruit Israel, et cum distinctione interrogatus: Bene irasceris tu super hedera? confidenter respondit et dicit: Bene irascor ego, vel contristor usque ad mortem: non enim sic volui salvare alios, ut perirent alii, non sic alienos lucrifacere, ut meos perderem.
23 Et revera usque ad praesentem diem Christus plangit Israel: et Ierusalem plangit usque ad mortem, non suam, sed Iudaeorum, ut moriantur negantes, et resurgant Dei Filium confitentes.
24 Et dixit Dominus: Tu doles super hedera, in qua non laborasti: neque fecisti ut cresceret: quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dextram et sinistram suam, et iumenta multa? LXX: Et dixit Dominus: Tu pepercisti super cucurbita, pro qua non laborasti, neque nutristi eam, quae nata est in nocte, et in nocte periit: ego autem non parcam Ninivae civitati magnae, in qua habitant plusquam duodecim myriades virorum qui ignorant dexteram et sinistram suam, et pecora multa? Nimiae difficultatis est exponere quomodo iuxta tropologiam dicatur ad Filium: tu doles super hedera, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, cum omnia per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil. Unde quidam locum istum interpretans, ut imminentem solveret quaestionem, incurrit blasphemiam. Assumens enim illud de Evangelio: Quid me dicis bonum? Nemo bonus est nisi unus Deus, Patrem interpretatus est bonum. Filium vero ad comparationem eius qui perfecte et vere bonus sit, in minori gradu positum.
25 Et non consideravit haec dicens, quod in Marcionis potius incurrerit haeresim (qui alterum Deum tantum bonum, alterum infert iudicem et conditorem) quam Arii, qui cum maiorem Patrem et minorem Filium praedicet: tamen Filium non negat conditorem. Ergo cum venia audienda sunt, quae dicturi sumus, et conatus nostri favore potius et orationibus adiuvandi, quam spernendi aure malevola, quia carpere et detrahere vel imperiti possunt; doctorum autem est, et qui laborantium novere sudorem, vel lassis manum porrigere, vel errantibus iter ostendere.
26 Dominus noster atque Salvator non ita laboravit in Israel, quomodo laboravit in gentium populo. Denique Israel loquitur confidenter: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum : nec tamen confutatur a patre, sed clementer ei dicitur: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: epulari et gaudere te oportebat, quia hic frater tuus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Pro gentium populo immolatus est vitulus saginatus, et pretiosus sanguis effusus, de quo Paulus ad Hebraeos plenissime disputat. Et David in psalmo: Frater, inquit, non redimit, redimet homo. Decrevit Christus, ut ille cresceret: iste mortuus est, ut ille viveret: hic descendit ad inferos, ut ille coelos ascenderet.
27 In Israel vero nullus tantus labor fuit. Unde et invidet iuniori fratri, quod post substantiam cum meretricibus lenonibusque prodactam, recipiat annulum et stolam, et polleat pristina dignitate. Quod autem ait, quae sub una nocte nata est, significat tempus ante adventum Christi, qui mundi lumen fuit, de quo dicitur: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Et una nocte periit, quando occubuit eis sol iustitiae, et Dei perdidere sermonem.
28 Civitas vero Ninive magna atque pulcherrima, praefigurat Ecclesiam, in qua maior est numerus quam decem tribuum Israel: quod et fragmenta in solitudine significant duodecim cophinorum. Ignorant autem quid sit inter dextram et sinistram, vel propter innocentiam et simplicitatem, ut lactentem monstret aetatem, et relinquat intellectui, quantus sit numerus aetatis alterius, cum tantus sit parvulorum. Vel certe (quia magna erat urbs, et in domo magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia ) erat in ea plurima multitudo, quae ignorabat ante actam poenitentiam quid esset inter bonum et malum, inter dextram et sinistram. Sed et iumenta multa: multus est enim Ninive numerus iumentorum et irrationabilium hominum, qui comparantur iumentis insipientibus, et assimilantur eis.



Hieronymus, in Iona, III <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 4